ANGLIO-SAXONES

ANGLIO-SAXONES
ANGLIO-SAXONES
e Germania, a Vortigerno Britanniae Rege (post desertam a Romanis sub Valentiniano II. Imperatore circa A. C. 430. Britanniam) a Scotis Pictisque graviter afflicto, contra illos evocati, Ducibus Hengistô et Horsâ, non solum Britannorum hostes fortiter retuderunt, sed et amoenitate Regionis capti, arma in ipsosmet Britannos verterunt, illisque totâ fere Insulâ pulsis, septem constituêre Regna, de quibus vide paulo infra. In qua Heptarchia semper penes unum aliquem Monarchiam fuisse, testatur Beda: quae ambulatoria fuit, et modo penes hanc, modo penes aliam gentem, non fuccessione, scd armis ac potentiâ quaerenda. Donec septem haec Regna in unum tandem coaluerunt, circa A. C. 800. sub Rege West-Saxonum Egberto, qui primus factus Monarcha perpetuus, abrogatô Saxonum nomine, universam gentem Anglos et regnum Angliam, voluit appellari. Fuêre autem Regna haec plerumque electiva, uti patet ex formula in electione Regum tum usitata quaerendi, An populus consentire vellet? Unde Reges multi a Parlamento instanter saepe petiisse leguntur, ut filii sui in Regno succederent: neque unquam, apud antiquos Saxones, iuramentum fidelitatis ad Regis heredes successoresque extensum est. Imo non raro praeteriti sunt vel primogentiti Regum filii, vel propiores agnati; aliis, qui aptiores videbantur, adscitis: ita ut illa formula, Regi et Heredibus, non reperiatur recepta, ante dissidium Eboracensium et Lancastrensium, i. e. circa A. C. 1400. Praeterea, summam tum potestatem, penes Parlamenta, h. e. Ordines Regni, fuisse, certum est: Namque tempore Alfredi Regis leges a Communi Concilio Episcoporum et Senatorum conditae sunt, testaturque Beda, multis in locis, in Concilio publico servâsse Reges, Sacerdores privatos (per quos Populum intelligit) et Optimates, suum quemque ordinem, etc. Adeo itaque stricte Anglo-Saxonum hi Reges subditis iuramentô obligabantur, ut in LL. S. Eduardi c. 17. quod est de officio Regis, dicatur expressis verbis: Quod nisi secerit, nec nomen Regis in eo consiabit: Sicque Rex primo praestabat iuramentum Ordinibus; deinde demum Archiepiscopus conversus ad Populum quaerebat, An consentire vellent? uti diximus. Plura hanc in rem vide apud Georg. Hor nium Orb. imper. p. 312. et seqq. uti de Anglo-Saxonum origine ac traiectu in Britanniam, apud B. Rhenanum Rerum Germ. Nov-Antiqq. l. 1. Cum notis D. Iac. Ottonis ICti aliquid etiam voce Angli. Post Anglo-Saxones, Dani in Britannia rerum potiti sunt, circa A. C. 1023. donec circa A. C. 1066. Regnum ad Normannos pervenit, in qua familia durat hodieque. Idem ibid.
Anglo-Saxonum Regna VII.
Cantii Regnum primum fuit, fundatum ab Hengisto, A. C. 449. Suthsexiae Regnum, ab Ella institutum est A. C. 488. West-Saxonum Regnum, Cerdicium Auctorem habuit A. C. 519.
East-Saxonum Regnum, ab Ina, circa A. C. 547. fundatum, in Regnum Deirae et Berviciae; quorum illud ab urbe Dira, nunc Durham, hoc ab urbe Berwica denominatum fuit, subdivisum est. Nordtanthumbriae Regnum, post haec originem accepit. East-Anglorum Regnum, Uffam fundatorem habuit, circa A. C. 575. Merciorum Regnum, a Penda fundatum est, A. C. 656. Vide de hisce omnibus suô locô, et plura apud Hornium praefatum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”